VZOROVÉ TESTY

 

LEKCE I-IV

Skloňujte v obou číslech:

amicus et amica,  agricola industrius 

Časujte ve všech osobách:

Magistrum meum bonum semper laudo.

Přeložte tvary:

videte, proderatis, habemus, docere, salutamini, paret, es, scribis,  mittuntur, legi

Doplňte správný tvar a přeložte:

Libri (bonus) semper (amicus) fidi (esse). Discipulus (industrius) a (magister) bono (laudare). 

 

LEKCE V-IX

Romani antiqui deos multos colebant. Iuppiter erat dominus coeli et terrae. A poetis pater deorum hominumque vocabatur. In Olympo cum Iunone, uxore et sorore sua habitabat. Fratres Iovis Neptunus et Pluto erant. Neptunus imperium maris et aquarum habebat, Plutoni erat imperium inferorum. Iovis soror erat Ceres, dea frugum et agriculturae inventrix. Apollo, deus solis et Musarum, Diana, lunae et silvarum dea, liberi Iovis et Latonae erant. Omnes dei apud Romanos antiquos in honore magno erant.

a) přeložte text

b) větu A poetis pater ..... převeďte do aktiva

c) skloňujte spojení omnis deus antiquus

d) od adjektiv diligens, industrius a fortis utvořte adverbia

e) infinitiv v závorce nahraďte patřičným tvarem participia - Hostes (properare) ad urbem appropinquabant.

 

LEKCE X-XIII

K uvedeným slovesným tvarům doplňte zbývající dva časy (ind. préz., impf., fut):

 Skloňujte v obou číslech:

id nomen illustre et clarissimum

 Dejte adjektiva do komparativu nebo superlativu a věty přeložte:

  1. Exemplum saepe verbo (bonus) est.
  2. Noster metus examinis (malus) quam examen erat.
  3. Quis poetarum Romanorum (celeber) erat?

 

LEKCE XIV - XVI

 De Prometheo

Prometheus, qui homines ex terra et aqua fecerat, de genere humano bene meruit. Dei saepe Prometheum ad epulas suas invitabant. Itaque consilium Iovis, qui omnes homines necare constituerat, Prometheo notum erat. Prometheus aliquando in caelum venit, ignem, quem Iuppiter hominibus negaverat, de Olympo subduxit et hominibus donavit. Quamquam ira Iovis magna erat, genus humanum non delevit. Prometheum autem Vulcanus iussu Iovis in monte Caucaso ferreis catenis ad saxum alligavit cottidieque aquila iecur Promethei devorabat. Iecoris pars, quam aquila devoraverat, noctu crescebat. Ita Prometheus ingentes dolores tolerabat. Postea Hercules aquilam sagitta necavit, Prometheum liberavit.

a) přeložte text

b) skloňujte spojení  iste dolor Promethei ingens

c) adjektivum ingens stupňujte

d) větu Prometheum autem Vulcanus iussu ..... převeďte do pasiva

e) ve větě Prometheus aliquando in caelum ..... určete u ohebných slov mluvnické kategorie

 

LEKCE XVII - XXIV

De Hannibale

Romani cum Hannibalem timerent, ad regem Antiochum legatos miserunt, qui eius voluntatem explorarent. Inter Romanorum legatos fuit Scipio Africanus, qui cum Hannibale Ephesi collocutus est. Africano quaerenti: "Quem maximum putas imperatorem?" Hannibal respondit: "Alexandrum, Macedonum regem, quod parva manu ingentes fudit exercitus." Quaerenti deinde: "Quem secundo loco ponis?" "Pyrrhum," ait, "non quod castra metari primus docuerit, sed quia arte homines sibi conciliandi omnibus praestitit, nec mirum, si Italiae gentes externo regi quam Romano imperio parere malebant." Tertium interrogatus respondit: "Non habeo, quod me ipsum tertio loco non nominem." Scipio moleste ferens, quod neglectus erat, quaesivit: "Quid diceres, si bene accidisset, quod me quoque vicisses?" "Tum me vero, " inquit, "et ante Pyrrhum et ante Alexandrum et ante omnes imperatores esse."

a) přeložte text

b) přeložte věty a infinitivy převeďte do zbývajících dvou časů

c)části souvětí v kurzívě nahraďte ablativem absolutním a přeložte

d) přeložte tvary

reverteris, fertis, volam, latus est, victum iri, ausus est, mementote, noli, sublatus, imitatus