Vita Caroli

Deinde pervenimus in Boemiam, de qua absens fueramus undecim annis. Invenimus autem, quod aliquot annis ante mater nostra dicta Elyzabeth mortua erat.
    Ipsa vero vivente soror nostra secundogenita, filia sua, nomine Guta, missa erat in Franciam et copulata Iohanni, filio primogenito Philippi, regis Franciae, cuius sororem, nomine Blancam, habebamus in uxorem. Tertia vero soror nostra et ultima nomine Anna erat apud dictam sororem nostram in Francia temporibus illis. et sic cum venissemus in Bohemiam, non invenimus nec patrem nec matrem nec fratrem nec sorores nec aliquem notum. Idioma quoque Bohemicum ex toto oblivioni tradideramus, quod post redicimus, ut loqueremur et intellegeremus ut alter Bohemus. Et divina autem gratia non solum Boemicum, sed Gallicum, Lombardicum, Teutonicum et Latinum ita loqui, scribere et legere scivimus, ut una lingua istarum sicut altera ad scribendum, legendum, loquendum et intelligendum nobis erat apta.
    Quod regnum invenimus ita desolatum, quod nec unum castrum invenimus liberum, quod non esset obligatum cum omnibus bonis regalibus, ita quod non habebamus ubi manere, nisi in domibus civitatum sicut alter civis. Castrum vero Pragense ita desolatum, destructum ac comminutum fuit, quod a tempore Ottogari regis totum prostratum fuit usque ad terram. Ubi de novo palatium magnum et pulchrum cum magnis sumptibus aedificari procuravimus, prout hodierna die apparet intuentibus.