Suetonius - Divus Iulius 31-32,37

    Caesar consecutus cohortes ad Rubiconem flumen, qui provinciae eius finis erat, paululum constitit ac reputans, quantum moliretur, conversus ad proximos: “Etiam nunc,” inquit, “regredi possumus; quodsi ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt.”
    Cunctanti ostentum tale factum est. Quidam eximia magnitudine et forma in proximo sedens repente apparuit harundine canens. Ad quem audiendum cum praeter pastores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent interque eos et aeneatores, rapta ab uno tuba prosiluit ad flumen et ingenti spiritu classicum exorsus pertendit ad alteram ripam. Tunc Caesar: “Eatur,” inquit, “ quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas vacat. Iacta alea est.”
    Confectis bellis quinquies triumphavit, post devictum Scipionem quater eodem mense, sed interiectis diebus, et rursus semel post superatos Pompei liberos. Primum et excellentissimum triumphum egit Gallicum, sequentem Alexandrinum, deinde Ponticum, huic proximum Africanum, novissimum Hispaniensem, diverso quemque apparatu et instrumento… Pontico triumpho inter pompae fercula trium verborum praetulit titulum VENI - VIDI - VICI non acta belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti notam.