O narozenÝ Kristový (Guido Maria Dreves:Cantiones Bohemica des 13.,14. und 15. Jahrhunderts,1886)

Cum gaudio concinite,
omnes maculati,
carmenque novum solvite
huic nativitati.
Christum laudantes
estote parati,
ut nos a cunctis sordibus
redimat peccati.

Hic iacet in praesepio,
Tartara qui fregit,
et mundum suo brachio
universum regit.
Et matrem sibi
virginem elegit,
qui cuncta mundi entia
solo verbo regit.

Ergo laudes angelicas
demus Christo nato,
semper fundentes gratias
homini beato.
Et matrem sibi
virginem elegit,
qui cuncta mundi entia
solo verbo regit.