Johannes Hus - Epistulae

Mistru Křišťanovi z Prachatic, červen 1415

    Magister Christiane, mi magister et benefactor specialissime! Sta in veritate Christi adherens fidelibus. Noli timere, quia dominus dabit in brevi proteccionem et augebit numerum Christi fidelium. Esto pius pauperibus, ut semper fuisti; castitatem, spero, servasti, avariciam fugisti et fuge, nec plura propter te teneas beneficia. Ecclesiam semper retine, ut fideles confugiant tamquam ad pium patrem. Saluta, dilectissime, Magistrum Iacobellum et omnes amicos veritatis.

Mistru Závišovi, plebánu v Prachaticích,kolem roku 1409

    Salus a Domino Iesu Christo. Magister reverende! Pervenit ad me, quod dixeritis expresse me hereticum. Si ita est, rogo, rescribatis mihi, et tunc videbitis cum dei gracia, quod fidem, quam teneo, publice confitebor et defendam… sicut decet verum christianum. Et utinam agnosceretis vosmet ipsum, quomodo forte a triginta annis tondetis oves in Prachaticz, et ubi residentia? ubi labor? ubi pastus ovium? Non meministis verbi Domini: Ve pastoribus, qui pascunt se ipsos, oves autem non pascebant! Ubi, rogo, illud Christi evangelium in vobis impletur: Bonus pastor ”ante oves vadit et oves eum sequuntur, quia sciunt vocem eius”? Rogo, quomodo transitis ante oves et quomodo vos sequuntur aut audiunt, cum in multis anis raro vos conspiciunt? Veniet dies, in quo reddetis racionem de ovibus et de beneficiis pluribus, de quibus legitis in iuribus vestris, quod, qui potest aliud sine peccato mortali retinere. Ista debetis in mente revolvere, non proximum hereticare. Vel si sciretis eum esse hereticum, deberetis secundum regulam apostoli primo et secundo admonere, et si non caperet monicionem, tunc tamquam hereticum devitare….

    ergo, frater, accipite, et si de me estis taliter loquutus, respondete, et dum probaveritis, quod sum hereticus, emendabor humiliter et vos accipetis premium, hominem reducendo eb errore. Spero tamen de omnipotentis dei gracia, quod tantam fidem teneoIesu Christi domini, quantam vos, et tam bene, paraus pro ea in spe humiliter mortem pati.