Iohannis Husi
  epistolae
 


 



ultimae epistolae
scriptae Constantiae mense Iunio 1415 e carcere apud fratres Minores



universitati studii Pragensis.

(XXVII Iun. MCCCCXV)

[hortatur universitatem Pragensem, ut ante omnia Dei honoris rationem habeat, conqueritur, amicos quosdam pristinos odium in se concepisse, nuntiat, se nullum articulum abiurasse, postulare autem aequam iustamque articulorum interpretationem; Deinde rogat, ut Gallum in suum locum constituant et Petrum de Mladoniowic commendat.]

«scribit suppositis universitatis Pragensis, ut eius affectum ad se pensantes, veritatem promoveant et sibi ascriptos articulos in sensu vero amplectantur.»


honorabiles et in Christo Iesu amantissimi magistri, baccalarii et studentes universitatis Pragensis! hortor vos in ipso piissimo Iesu, ut diligatis invicem, schismata exstirpetis, honorem Dei ante omnia intendatis, habentes mei memoriam, qualiter semper intendebam profectum universitatis ad honorem Dei perducere, qualiter dolebam super discordiis vestris et excessibus, qualiter nationem nostram praeclaram volebam congregare in unum. et ecce, quomodo in aliquibus meis carissimis, pro quibus vitam exposuissem, facta est mihi nimis amara, opprobriis, blasphemiis et ultimo amara morte affligens me. ignoscat illis Deus omnipotens, quia nesciunt, quid faciunt; pro quibus sincero corde oro, ut parcat illis. ceterum amantissimi in Christo Iesu! state in cognita veritate, quae super omnia vincit et invalescit usque in aeternum. scitote etiam, quod nullum articulum revocavi, nec abiuravi.

volebat concilium, ut omnes et quemlibet articulum extractum de libellis dicerem fore falsum: nolui, nisi scripturn ostenderet falsitatem; unde quicunque esset sensus falsus in quocumque articulo, illum detestor et committo ipsum correctioni domini Iesu Christi, qui meam sinceram intentionem cognoscit, non interpretando ad sensum sinistrum, quem ego non intendo. et vos etiam hortor in domino, ut quemcumque sensum falsum possetis comprehendere in illorum articulorum aliquo, quod iIlum detestemini, sed veritate, quae intenditur, semper salva. oretis Deum pro me, et salutate invicem in sancta pace.
magister Ioannes Hus in vinculis et in carcere, iam stans in praesentis vitae litore, exspectans in crastino diram mortem, quae, spero, plugabit mea peccata, nullam haeresim in me de gratia Dei inveniens, cum toto corde profiteor quamlibet credibilem veritatem. scriptum fer. V ante vigiliam sancti Petri.

rogo, diligatis Bethleem, et Gallum constituite in locum mei, quia spero, quod dominus cum ipso est. amen. recommendo vobis Petrum de Mladoniowicz, fidelissimum et constantissimum meum consolatorem et confortatorem.



dominis Wenceslao de Duba et Ioanni Chlum.

(sine dato)

[hortatur eos, «postpositis vanitatibus huius saeculi» Christo serviant, quem reges humani falaces sint, Deus autem promisso stet neque quemquam decipiat; Sigismundum omnia dolose egisse declarat.]

«hortatur dominos Wenceslaum et Ioannem, ut postpositis regum terrenorum servitiis, regi coelesti militare studeant, ostendens, efficaciam servitii et securitatem praemii coelestis regni, citra praemia et servitia regum terrenorum.»


gratiossimi benefactores mei et veritatis protectores! hortor vos per viscera Iesu Christi, ut iam postpositis vanitatibus huius saeculi aeterno regi Christo domino militetis. nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus, quia mendaces et fallaces filii hominum hodie sunt, cras peribunt, Deus autem manet in aeternum, qui non ad sui indigentiam, sed ad suorum profectum habet servos, quibus quod promittit, tenet, quod dare spondet, implet, nullum per salvum conductum decipit, nullum a se fidelem servum removet, quia dicit: «ubi ego sum, illic et servus meus erit.» quemlibet servum suum ille dominus facit dominum omnis possessionis suae, dans ei se ipsum et omnia secum, ut sine omni taedio, timore, imo sine omni defecta omnia possideat, gaudens cum omnibus sanctis gandio infinito. o beatus servus ille, quem, cum venerit ille dominus, invenerit vigilantem! beatus servus, qui illum regem gloriae suscipiet cum gaudio! huic ergo regi servite amantissim domini in timore, qui vos spero conducet nunc ad Bohemiam in sua gratia et vestra sanitate, et postea. ad vitam gloriae sempiternam. valete!

aestimo, qnod ista est ultima ad vos littera, quia cras, ut aestimo, purgabor in spe Iesu Christi per diram mortem a peccatis. quae mihi occurrebant ista nocte, non possum scribere. Si gismundus omnia dolose egit. Deus parcat sibi, et solum propter vos. et ipsi audivistis sententiam, quam tulit. rogo, nullam habete suspicionem de Vito fideli.



domino Ioanni de Chlum.

(XXIX Iun. MCCCCXV)

[scribit domino Ioanni, se ex eius litteris magnum gaudium percepisse, praesertim quod constantiam eius et veritatis studium cognoverit, Deinde quibus praemiis Deus fideles servos suos afficiat, exponit, Petri et Pauli martyrum mercedem aeternam commemorans.]

«scribit d. Joanni, gaudens de intentione sibi intimata, commemorans sibi praemia Deo fideliter servientium tunc beatorum.»


gratiosissime benefactor, in Christo Iesu amantissime! adhuc ex quo per Dei gratiam possum scribere vestrae gratiae, gaudeo non modice. unde ex hesterna percepi littera, primo, quomodo meretricis magnae, id est malignantis congregationis, de qua in Apocalypsi, denudatur iniquitas et denuabitur, cum qua meretrice fornicantur reges terrae; ut ibidem dicitur, fornicantur spiritualiter, a Christo et ab eius veritate discedentes et consentientes Antichristi mendacio, ex seductione, ex timore, vel ex spe confoederationis propter honorem acquirendum saeculi. secundo percepi ex littera, quomodo iam inimici veritatis incipiunt turbari. tertio percepi vestrae caritatis fervidam constantiam, qua profitemini audacter veritatem, cognita turpitudine meretricis magnae. quarto cum gaudio percepi, quod iam vanitati saeculi et laborioso servitio vultis finem imponere, et domi Iesu Christo domino militare; cui servire regnare est, ut dicit Gregorius, cui qui fideliter servit ipsum Iesum Christum in coeli patria ministrum habebit, ipso dicente: «beatus servus, quem, cum venerit dominus, inveniet ita facientem; amen dico vobis, quod surgens praecinget se et ministrabit ei.» hoc non faciunt reges saeculi ministris suis, qui tam diu eos solum diligunt, quam diu ipsis regibus sunt utiles et necessarii. non sic Christus rex gloriae, qui apostolos Petrum et Paulum coronavit hodie: Petrum per crucifixionem et Paulum per decollationem, introducens in regnum coelestis patriae. Petro quater carcerato et per angelum educto, Paulo ter virgis caeso, semel lapidato, bis naufragium passo, duobus annis vinculato, et multipliciter afflicto, qui dicit scribens: «supra modum gravati sumus ita, ut taederet nos vivere.» iam transierunt taedia et tormenta, et supersunt infinita gaudia et vita quieta impassibilis; iam Petrus cum Paulo regnant cum rege superno, iam intersunt choris angelorum, iam vident regem suum in decore, iam nullo afficiuntur taedio, sed pleni sunt inenarribili gaudio. ipsi ergo gloriosi martyres sic iuncti regi gloriae, dignentur pro nobis intercedere, ut ipsorum auxilio fortes facti, simus eorum gloriae consortes, patiendo humiliter, quidquid Deus omnipotens ad nostrum melius decreverit hic nos pati. amen.

rogo adhuc propter deum, si poteritis, adhuc scribatis; rogo etiam d. Reginam specialiter salutari, et moneri, quod sit constans in veritate, et non scandalizetur in me, tamquam sim haereticus. coniugem vestram etiam cupio salutari, quam rogo diligatis in Christo Iesu, quia ipsam spero esse filiam Dei per observantiam suorum mandatorum. omnes amicos veritatis salutabitis propter deum.



domino Wenceslao de Duba.

(XXIX Iun. MCCCCXV)

[gaudere se dicit, quod dominus Wenceslaus uxorem ducere, mundi vanitatem fugere et domi cum coniuge Deo servire velit. ]

«domino Wenceslao scribit, congaudens suae intentioni, quod postpositis regum terrenorum servitiis, domi Christo domino vult servire.»


valde gaudeo, quod d. Wenceslaus vult ducere uxorem, et mundi vanitatem aufugere. et re vera tempus est, quia iam multum equitavit per regna, multum hastilusit, corpus fatigavit, pecunias exposuit et animam offendit. ideo iam restat haec abicere et in quiete domi cum coniuge servire Deo et servos habere proprios. melius erit domi Deo servire, sine peccatis et sine labore laeta vita frui aliis ministeria agentibus, quam graviter saepius et cum molestia laborare, in vitae periculis versari atque aliorum manus observere. haec ei, qui fideliter multa beneficia in me contulit, recitentur et monstrentur. adhuc Deus potentia sua Husi vitam sustentat ac sustentabit, donec volet, contra superbum, avarum ac varie improbum concilium, in quo Deus novit qui sint sui.

datum in die sanctorum Petri et Pauli ad cenam.



amicis suis in Bohemia.

(XXIX Iun. MCCCCXV)

[gratias agit pro beneficiis ultimumque valedicit.]


Deus vobiscum sit ac dignetur vobis largiri mercedem aeternam, quod multa beneficia mihi praestitistis et adhuc praestatis, quamquam fortasse iam corpore mortuus sum. nolite committere, ut dominus Ioannes, fidelis et constans eques meusque benefactor benignus, periculum subeat, quod oro per Deum, care domine Petre, monetae praefecte et domina Anna! rogo quoque, ut bonam vitam agatis Deoque oboediatis, sicut audivistis. reginae meae dominae clementi, gratias agite meo nomine pro omnibus beneficiis quae in me contulit. familiam vestram salutate aliosque fideles amicos, quos nominare non licet. rogo quoque omnes, ut pro me Deum orent, apud cuius sanctam gratiam mox congregabimur eius auxilio. amen. scripsi litteras exspectans capitis condemnationem in carcere cum pedibus vinctus, quas, ut spero, pro lege divina patior. per Deum vos oro, ne bonos sacerdotes opprimi patiamini.

magister Hus, in spe servus Dei.


Petre, amice carissime! pellicium serva tibi in mei memoriam.

domine Henrice Lefl, bonam vitam agas cum uxore tua, gratiasque tibi ago; Deus sit merces tua!

fidelis amice, domine Lidhere cum domina Margareta, cum domino Skuocek, cum Mikeska aliisque: donet vobis Deus mercedem aeternam pro laboribus aliisque beneficiis, quae in me contulistis!

fidelis ac dilecte magister Christianne, Deus sit tecum!

magister Martine, discipule, memento eorum, quae te fideliter docui!

magister Nicolae, sacerdos Petre reginae, aliique magistri et sacerdotes! verbi divini estote studiosi. sacerdos Galle! praedica verbum Dei. denique omnes rogo, ut perseverent in Dei veritate.