Gregorius Turonensis - Historia Francorum, 186,3

In eo anno fulgor per caelum discurrisse visus est, sicut quondam ante mortem Chlotarii factum vidimus. Sygiberthus vero, obtentis civitatibus illis, quae citra Parisius sunt posite, usque Rhotomaginsem urbem accessit, volens easdem urbes hostibus cedere. Quod ne faceret, a suis prohibitus est. Regressus inde, Parisius est ingressus; ibique ad eum Brunichildis cum filiis venit. Tunc Franci, qui quondam ad Childebertum aspexerant seniorem, ad Sygibertum legationem mitunt, ut ad eos veniens, derelicto Chilpericho, super se ipsum regem stabilirent…. Veniente autem illo ad villam, ciu nomen est Victuriacon, collectus est ad eum omnis exercitus, inpositumque super clypeum sii regem statuunt. Tunc duo pueri cum cultris validis, quos vulgo scramasaxos vocant, infectis vinino, malificati a Frdegundae regina cum aliam causam surrigere simularent, ultraque ei latera feriunt. At ille vociferans atque conruenns, non post multo spatio emisit spiritum.