Cosmas - Chronica Bohemorum, I 6

    Interea destinantur, qui iussa dominae et plebis ad virum perfrant nuncii; quos ut vidit domina quasi inscios de via cuntari: ”Quid”, inquit,”cunctamini? Ite securi, meum equum sequimini, ipse vos ducet recta via et reducet, quia ab illo non semel illa via trita”. Vana volat fama, nec non in opinio falsa, quid ipsa domina equitatu phantasmatico semper in noctis conticinio solita sit ire illo et redire prea gallicino: quod Iudaeus credat Apella. Quid tum? Procedunt nuncii sapienter indocti, vadunt scienter nescii, vestigia sequentes equi. Iamque montes transierant, iam iamque adpropinquabant villae, ad quam ibant, tum illis puer unus obviam currit, quem interrogantes aiunt: ”Heus, bonae indolis puer, estne villa ista nomine Stadici: aut si est in illa vir nomine Premizl?” - ”Ipsa est”, inquit,”quam quaeritis villa, et ecce vir Premizl prope in agro boves stimulant, ut quod agit, citius opus peragat”. Ad quem nuncii accedentes iniquiunt: ” Vir fortunate, dux nobis diis generate!” Et, sicut mos est rusticis, non sufficit semel dixisse, sed inflata bucca ingeminant:
    ”Salve, dux, salve, magna dignissime laude,
    solve boves, muta vestes, ascende caballum!”
    Et monstrant veste sternutantemque caballum.